PRIAMUS

PRIAMUS
I.
PRIAMUS
Laomedontisfil. qui, Iliô ab Hercule everso, una cum Hesione sorore in graeciam abductus est captivus. Postea tamen, aurô redemptus. Ilion instauravit simul et exornavit, regnique limites usque adeo protulit, ut non solum Troiae, sed totius fere Asiae Rex videretur. Felix 50. filiis pater: quorum 17. vel secundum Homer. 19. ex iustâ uxore (Hecubâ scil. Cissei Thraciae Regis filiâ) ceteros ex pellicibus habuit. Nomen ei ab eventu inditum, quod puer ab Hercule captus, qurô redemptus fuisset: Πρίαμαι siquidem emo significat. Etymologus: Πρίαμος ἐκ τοῦ πρίω, τὸ πωλῶ, τῆς ὀνομασίας ταύτης ἔτυχε. Antea Podarces dictus fuit, teste Lycophrone. In bello Troiano vidit filios suos fere omnes ab hostibus interfectos. Tandem captô Iliô et ipse a Pyrrho achillis filio occisus est prope aram Iovis Hercei, in sanguine filii. An. regni 40. Virg. l. 2. Aen. Horatio dives Priamus dicitur Carm. l. 1. Od. 10. v. 14. quia divites aurarias, vel aurugas, sive auri venas habuit iuxta Abydum. Strabo, l. 14. Ο῾ δὲ Πριάμου πλοῦτος ἐκ τȏυ εν Α᾿ςτύροις περὶ Α῎βυδον χρυσείων μετάλλων. Ovid. l. 3. de Arte. v. 441.
—— —— Troia maneret,
Praeceptis Priami si foret usa senis.
Cicer. l. 1. Tuscul. Priamum totâ progenie orbatum, quum ad aram confugisset, hostilis manus interemit. Seneca in Troade, Actu 1. v. 54.
—— Ille tot Regum parens,
Caret sepulcrô Priamus, et flammâ indiget,
Ardente Troiâ. —— ——
Virg. Aen. l. 2. v. 554.
Haec finis Priami fatorum: hic exitus illum
Sorte tulit, Troiam incensam, et prolapsa videntem
Pergama; tot quondam populis, terrisque superbum
Regnatorem Asiae: Iacet ingens litore truncus:
Avulsumque humeris caput, et sine nomine corpus.
Unde Manil. l. 4.
—— Priamumque in litore truncum.
Seneca Tragoedus, Troad. Actu 1. v. 141.
Sigaea premit litora truncus.
Ennius maiori ludibrio semiassum ait; sic enim ille in Andromache:
O pater, ô patriae, ô Priami domus,
Septum altisonô cardine templum,
Vidi ego te adstante ope barbaricâ
Tectis caelatis laqueatis
Aurô, ebore instructum regifice;
Haec omnia vidi inslammarier,
Priamo vi vitam evitarier,
Iovis aram sanguine turparier.
Heu relliquias semiassi regis, denudatis ossibus,
Per terr am sanie delibutam, foede divexarier.
Eius imperium, quibus olim finibus terminaretur, ex Homero Geographus ostendit, in haec verba, l. 13. Ο῾ Ποιητὴς ἀπὸ τȏυ περὶ Α῎σωπον τόπων καὶ τῶν περὶ τὸν νῦν Κυζικινὴν χώραν ὑπαγορεύει μάλιςτα τοὺς Τρῶας ἄρξαι μέχοι τοῦ Καικου ποταμοῦ, διῃρημένους κατὰ δυναςτέιας εἰς ὀκτὼ μερίδας, ἤ καὶ εννέα. Virg, l. 12. Aen. v. 545.
—— Nec Priami regnorum eversor Achilles.
Propert. l. 2. El. 28. v. 54.
Et Phoebi et priami diruta regna senis.
Idem, l. 4. El. 1. v. 52.
Longaevum ad Priami vera fuêre caput.
Quinctus Ennius.
Cum veter occubuit Priamus sub Marte Pelasgo.
Nic. Lloyd.
II.
PRIAMUS
cognoen Gordiani Iunioris apud Iul. Capitolin. in Vita eius, c. 19. Mulierum cupidissimus: habuisse enim decretas sibi concubinas XX. et II. fertur. Ex quibus omnibus ternos et quaternos filios reliquit; Appellatusque est Priamus sui temporis, quem vulgo iocantes, quod esset naturae propensioris, Priapum non Priamum saepe vocitârunt. DAtum nempe ei id cognomen est, ob multitudinem liberorum, quâ celebris apud Homerum aliosque Poetas, Priamus fertur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Priămus — Priămus, Schmetterling, s. Ritterfalter …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Priamus — Priamus, König von Troja, Vater des Paris und Hektor, der Polyxena u. Kassandra, sowie vieler anderer Söhne und Töchter, wurde nach Virgil bei der Einnahme Trojas von dem Sohne des Achilles getödtet …   Herders Conversations-Lexikon

  • Priamus — Neoptolemos tötet Priamos attische Amphore mit schwarzfigürlichen Darstellungen, um 520/510 v. Chr., Louvre Priamos (griechisch Πρίαμος …   Deutsch Wikipedia

  • Priamus, S. — S. Priamus (28. Mai), ein Sardinischer Martyrer. S. S. Aemilius4. (VI. 745.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Priamus (journal) — Priamus (ISSN 1015 8243) is an academic journal published by the Centre for Entomological Studies, Ankara, Turkey. Founded in 1981, Priamus publishes research papers from the centre on topics including ecology, distribution, taxonomy,… …   Wikipedia

  • Priamus (Asteroid) — Asteroid (884) Priamus Eigenschaften des Orbits (Simulation) Orbittyp Jupiter Trojaner (L5) Große Halbachse 5,164  …   Deutsch Wikipedia

  • Priamus-Automobilwerke — Emblem Kölner Motor …   Deutsch Wikipedia

  • Priamus — Pri|a|mos, Pri|a|mus (griechische Sagengestalt) …   Die deutsche Rechtschreibung

  • Ornithoptera priamus — pronomus (male) Scientific classification Kingdom: Animalia …   Wikipedia

  • Ornithoptera priamus — Paarung Systematik Klasse: Insekten (Insecta) Ordnung …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”